monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 4 > sectio 13 > sectio 18 > sectio 38 > sectio 19 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Retractationes, 1, 14, 5
Alio loco cum commemorassem, quae Dominus Iesus fecit cum hic esset in carne, adiunxi, dicens: Cur, inquis, ista modo non fiunt? Atque respondi: Quia non moverent nisi mira essent; si autem solita essent, mira non essent . Hoc autem dixi, quia non tanta nec omnia modo, non quia nulla fiunt etiam modo.